monumenta.ch > Hieronymus > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 65, 16
'Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum et domum patris tui, et concupiscet rex decorem tuum: quoniam ipse est Dominus Deus tuus, et adorabunt eum' In Hebraico: 'Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui, et domus patris tui, et concupiscet rex decorem tuum; quia ipse est Dominus tuus, et adora eum.' Hucusque per Prophetae linguam, quam calamo scribenti velociter comparat, loquitur Spiritus Sanctus, ipsum regem, et bellatorem, et Deum, sponsumque compellans. Hinc persona Patris inducitur loquentis ad sponsam Filii sui, et cohortantis eam, ut veteris gentilitatis et idololatriae errore contempto, primum his quae dicantur attendat; et propter quod de alienigena filia nominetur; deinde videat vel ipsa quae dicuntur, vel universam conditionem, ex visibilibus intelligens invisibilia, et ex creaturis sentiens Creatorem, et diligenter inclinet aurem suam, ut quae dicuntur, memoriter teneat. Cumque audierit, viderit et inclinaverit aurem suam, totamque se doctrinae tradiderit, et eorum intelligentiae quae dicuntur, obliviscatur primum populum suum: et cum Abraham de Chaldea egrediens, relinquat terram nativitatis et cognationis suae. Nemo dubitat patrem nostrum, antequam adoptaremur a Deo, fuisse diabolum, unde Salvator ait: 'Vos ex patre diabolo nati estis . Cum ergo, ait, antiqui patris fueris oblita, et talem te exhibueris, depositis pristinis sordibus, ut super fratruelem dealbata conscendas, et quam possit diligere Filius meus, tunc concupiscet rex decorem tuum. Et ne putes unum esse de turba, a quo amanda es, ipse est Rex tuus et Dominus tuus. Quia vero interdum qui reges et domini sunt, sunt quidem potestate reges et domini, tamen eiusdem naturae, cuius sunt illi, in quos dominantur et regnant; indico tibi quod et Deus tuus sit, et debeas adorare eum. Septuaginta Interpretes non dixerunt, et adorabis eum, sed adorabunt eum, ut sit sensus: Iste qui te amaturus est, qui tuam pulchritudinem dilecturus, Deus est, et adorandus ab omnibus. Quod de Ecclesia ex gentibus congregata exposuimus, unusquisque ad seipsum referat, animamque credentis quod prioribus vitiis derelictis, adoptetur in filiam; inclinet aurem suam, obliviscatur veteris conversationis: et cum Apostolo dimittat mortuum patrem, et talem se praebeat, qui ametur a rege. Ipse est enim Dominus eius, qui flectere debeat genu, et deposita superbia, iugum humilitatis assumere.